- COENACULUM
- COENACULUMGraece Γ῾περῷον, proprie locus ad cenandum idoneus: Sic autem vocabant Romavi, teste Festô, postquam in superiori parte cenare coeperunt.Hinc superioris domus universa. Et quidem in istiusmodi Γ῾περῴοις, Virgines apud Graecos educari consuevisse, dicemus infra, ubi de Graeorum Oecuria: quodhuiusmodi loca aditu difficiliora et insidiis minus obnoxia essent. Figura illis ovalis, unde nomen, et fabulae de Heleva ex ovo genitae origo. Apud Iudaeos fideles primosque Christianos, sacri Conventus ibidem habebantur, ob persecutionem hostium, et Aedium sacrarum penuriam: uti liquet ex Actor. c. 1. v. 13. ubi memoratur τὸ Γ῾περῷον, Cenaculum, in quod Apostoli et Discipuli, Sacrorum suorum gratiâ, ascendebant, velut in locum Conventus facrisatis notum; et ex Paulo 1. Corinth. c. 11. v. 2. ubi singulorum domos diserte, ut habitationis locum, distinguit ab Ecclesia, quô nomine nonnullis locus Conventus sacri innui videtur. Quo spectant illa, quae supra diximus, in voce Aurata Domus. Vide plura apud Seldenum, de Synedriis veter. ebraeorum, l. 3. c. 15. §. 2. et hîc passim. Imo et quoties sine arbeitris volebant agere Veteres, in editum locum ascendebant: interdum peculiarem locum in superiori domus parte huic rei habebant. sueton. Aug. c. 72. Si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis. Die Tiberio Tacit. l. 6. Annal. c. 21. Quotiens supbern negotio consultaret editâ domus parte utebatur. C. Nepos editi conclavis eidem fini, meminit in Dione, c. 9. quum in conclavi edito recubuisset etc. Sed et, ut aquam unusquisque in Cenaculo haberet, curâsse olim in Urbe Vigilum Praefectum, dicemus infra, ubi de eo, ex Paulo ICto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.